라틴어 문장 검색

Ad haec Tankradus a presenti caede Turcorum gloriose descendens, sed sinistro nuntio consternatus, sine mora cum suis advolans, Turcos in Baldewini suorumque strage factos victores insequitur ut captivos excuteret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 80:4)
In presenti tempore vestra habundantiaaliorum inopiam suppleat:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 54:7)
Tu provide secreta tua presentia et futura cum amicis probatis atquefidelibus tracta, ut ab eis consilium habeas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 61:1)
Ideo autem dixi supra dixi de consiliis et factis presentibus et futurisconsilium capiendum, quia de preteritis factis atque secretis de quibusconsilium capi non potest, non debes facere mentionem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 66:5)
Presentem dico alium,sed nec te ipsum laudare debes, ne derisorem invenias.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 131:2)
Et non solum divitie perduntur per guerram, sed eciam paradisus et amorDei et vita presens et amici et noti per adversam guerre fortunam taliterammittuntur quod loco predictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominisanima recta via pergere molitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 56:7)
Providentia est presens notio futurorum pertractans eventum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 72:1)
"Itaque tua," secundum Senecam, futura provideat, preterita recordetur, presentia ordinet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 72:17)
Et nota quod si vitiispectus tuum purgaveris et illud predictis virtutibus aliisque undique armaveris,facillime poteris de activa vita ad contemplativam transire, et spirituambulando amorem presentis vite quos illaqueatos tenet contempnere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 85:6)
Fallitur inscipiens vite presentis amore.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:1)
Operare igitur pro futuro seculo quasi minime sismoriturus, et pro presenti quasi semper victurus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:9)
Et certe in examinandoconsilio ita debes esse discretus, ut inspicias principium et finem, et, quæ sint in examinatione consilii utilia et necessaria, diligenterprovideas.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 138:2)
In examinatione consilii itaque primo abicias et a te atque consiliariispenitus removeas ea, quæ supra dixi esse contraria consilio, videlicetiram, voluptatem seu cupiditatem tque festinantiam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 139:1)
In examinatione vero consilii et in aliis rebus, secundum Tullium hocconsiderabis, videlicet "quid in unaquaque re verum sincerumque sit, quidconsentaneum cuique rei sit, quid consequens, ex quibus quæque gignantur, quæ cujusque rei causa sit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 141:21)
De examinatione consilii in specie.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 177:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION